- VALLARIS Corona
- VALLARIS Coronadicebatur corona Castrensis, quâ donabat eum Imperator, qui primus hostium castra pugnans ingreslus esset: a vallo, cuius figura insignis erat. Inscript. antiqua, Donato. hastis putis. V. vexillis. VIII. coronis. muralibus. II. vallaribus. II. Erat ex auro, Aulus Gellius, l. 5. c. 6. ut et muralis ac navalis: quemadmodum contra ovalis ex myrto, civica e fronde querna, obsidionalis, quam reliquis omnibus Plinius praefert, l. 22. c. 3. et 4. e gramine fuit. Dicebatur autem Vallus seu Vallum stipes ramosus, in aggeris summa parte defigi solitus, ad aggerem confirmandum et loricas exstruendas; quem Legionarii milites una cum armis in itinere ferebant: Nonnumquam vero accipitur, pro parge superiore aggeris, ex illis vallis, i. e. sudibus et stipitibus ac viminibus interiectis constante. Describir id cleganter, et quomodo Roman. vallum a Graeco disserat, ostendit Polyb. l. 17. Vallus apud Roman. duos tresve aut ad summum 4. habet surculos, ex quo accidit, ut perfacilis sit eius gestatio. Itaque unus tria alque etiam quatuor simul fert. Et paulo post, cum de Graecorum vallo eiusque use dixisset, subicit: Apud Romanos diversissima est ratio. Primum enim ita valla inter se circumplicant, ut neque facile, quorum ramorum in terram depactorum sint virgulta, neque quorum virgultorum sint rami, agnoscas. Praeterea difficile est, si qui evellere conetur, manum admovere: quoniam densissime inter se conserta sunt: Eô accidit, quod virgulta ita accurate inflexa et intertexta sunt, ut revelliab eo, qui prehenderit, facile non possint: primum, quia eminentiae et surculi omnes suam et propriam in terra fir mitudinem obtinent: deinde, cum unum e virgultis trahitur, necesse est, propter mutuam contexturam, magnam simul propaginem educi, neque vero fieri potest, ut duo tresve unum idemque vallum prehendere queant. Quod si quis unum aut alterum commoveat ac revellat, exiguum tamen intervallum patefiet. Dicebatur enim proprie Inter vallum istiusmodi spatium inter duo valla vel vallos interiectum: unde ad alia locorum, temporum quoque spatia, vox translata est. Cicer. l. 1. Epist. Famil. 7. Inter vallô locorum et temporum disiuncti. Aliam significationem Vallus habet, in Proverb. Vallus vitem decepit. Homericum ἕρκος ὀδόντων, Vallum dentium, interpretatur A. Gellius l. 1. c. 15. quem vide, et plura de Vallo militari, apud Rosin. l. 10. c. 16. nec non infra, voce Vallus: ut et de Vallari Corona, supra ubi de Castrensi Corona.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.